- MACER Aemilius
- MACER Aemiliuspoeta Veronensis, qui de Herbarum viribus, Serpentibus, item Volucribusque Nicandrum imitatus, ut Quintilianus vult, et Manil. Astron. l. 2. scripsit. Olymp. 191. in Asia mortuus, ut Hieron. refert. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. l. 10.Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer.Praeterea vero cecinit παραλειπόμενα Homeri, quemadmodum et Q. Calaber. Idem, Ponticorum secundo Eleg. 10.Tu canis aeterno quicquid restabat Homero.Ne careant summâ Troica fata manu.Et l. 2. de Amor. Eleg. 18. Sed Poema de plantis, quod sub nomine Macri prostat, non huius fuit, qui sub Augusto vixit: Sed alterius cuiusdam, cum ibi Plinius citetur, ipseque nec herbarum peritus admodum, nec bonus fuerit Poeta. Vide Voss. de Poetis Lat. l. 28. de Histor. Latin. l. 1. c. 10. de Graec. l. 1. c. 16. Crinit. de Poet. c. 52. Girald. dial. 4. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.